Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.15.4 Cic. Fam. 12.15.6 (English) >>Cic. Fam. 12.15.7

12.15.5 non nullis etiam ipsi magistratus veniebant in suspicionem detinuisse nos et demorati esse, dum classis Dolabellae certior fieret de adventu nostro. quam suspicionem consecutae res aliquot auxerunt, maxime quod subito ex Lycia Sex. Marius et C. Titius, legati Dolabellae, a classe discesserunt navique longa profugerunt onerariis relictis, in quibus conligendis non minimum temporis laborisque consumpserant. itaque cum ab Rhodo cum iis quas habueramus navibus in Lyciam venissemus, navis onerarias recepimus dominisque restituimus idemque, quod maxime verebamur, ne posset Dolabella cum suis latronibus in Italiam venire, timere desumus ; classem fugientem persecuti suiuus usque Sidam, quae extrema regio est provinciae meae. 12.15.6 ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas Syriam Cyprumque petisse. quibus disiectis, cum scirem C. Cassi, singularis civis et ducis, classem maximam fore praesto in Syria, ad meum officium reverti daboque operam ut meum studium, diligentiam vobis, p. c., reique p. praestem pecuniamque quam maximam potero et quam celerrime cogam omnibusque rationibus ad vos mittam. si percurrero provinciam et cognovero qui nobis et rei p. fidem praestiterunt in conservanda pecunia a me deposita quique scelere ultro deferentes pecuniam publicam hoc munere societatem facinorum cum Dolabella inierunt, faciam vos certiores. de quibus, si vobis videbitur, si, ut meriti sunt, graviter constitueritis nosque vestra auctoritate firmaveritis, facilius et reliqua exigere vectigalia et exacta servare poterimus. interea quo commodius vectigalia tueri provinciamque ab iniuria defendere possim, praesidium voluntarium necessariumque comparavi.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.15.4 Cic. Fam. 12.15.6 (English) >>Cic. Fam. 12.15.7

Powered by PhiloLogic